Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 22

Venient dies.Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis.Desideretis.Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quae voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda.Unum diem.Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait:Melior est dies una in atriis tuis super milliaPsal. 83., nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriae vel doloris. Hujus diei praesentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum praedicit.
(* Traductions européennes)